monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 7, 17
ALBUCIUS omnes colores miscuit, et, ut hoc liberum esset, patronum patri dedit nec voluit narrare. a propositione coepit: alumenta pater a filio petit. deinde, cum ad defendendum venit quod scripsit duplam se daturum, si manus praecidissent, primum Latroniano colore usus est: hoc, inquit, respondeo: nescit, quid fecerit, (in) insaniam malis actus est. hic philosophumenum locum introduxit, quomodo animi magnis calamitatibus everterentur, deinde anthypophoran sumpsit: 'mentiris, ille vero iratus fuit. ' cogis, inquit, me dicere iratum tibi merito fuisse; (et) exsecutus est omnia; hoc illi inter cetera obiecit, quod occupat(urum arcem) fratrem suum ignorasset aut dissimulasset, ut tyrannicidio quoque eius commendationem (de)traheret. deinde ad illum colorem redit Cestianum: sed puta illum consilio fecisse quae fecit; quid ergo? quid iste tamen dicit? quare scripsisti? nihil dicit: flet, mori vult, sed non fame.